- BALNEATIO
- BALNEATIOin Aegypto dictus est dies Baptismi Domini, qui assignatur diei undecimo mensis Tuba Coptitarum, qui est ipse Ianuarii Iuliani dies sextus. Scilicet Christi in Iordane baptismum hôc die peractum esse, frequentius receptum est tam in Oriente, quam in Occidente; etiam apud Aegyptios Aethiopasque. Et quidem mos apud illos invaluit vetus, ut non solum die illô, velut in quo, prae coeteris anni versaria fieret aquarum sanctificatio singularis, Catechumenos baptizarent; verum etiam tum cuncti se quotannis fluviis immergerent adeoque baptismum eatenus sibi iterarent, tum aquas ex illis in annum sequentem servandas domum afferrent, quas etiam incorruptas illic per biennium trienniumque saepius mansisse, Chrysostomus habet Orat. 74. Abulaibsan Achmed Calcasendius, Scriptor Mahumedanus perinsignis MS. dum Festa Aegptiorum enumerat, de hoc quoque, quod ex VII. eorum maiorbius Festis unum est, Christiani, inquit, mos est immergere liberos suos in aqua, illo in die: atque hinc dictus est in Aegypto Balneatio. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Hebraeorum Part. 3. c. 15. ut et infra, in voce Immersio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.